XVI Seminarium L.V.P.A.

By | 27 marca 2011

L.V.P.A. (Latinitati Vivae Provehendae Associatio) e.V. Institutum Historiae Vniversitatis Opoliensis invitant ad L.V.P.A.e SEMINARIVM OPOLIENSE IV quod fiet diebus 1 – 7. Aug. 2011 Lapide Silesiae. Seminarium fiet in Polonia in castello clarissimo Lapide Silesiae, in Polonia, ubi tria iam seminaria L.V.P.A.e facta sunt (annis 1999, 2000, 2001).

Patrona seminarii est Inga Pessarra – Grimm, L.V.P.A.e praeses. Moderatrices seminarii sunt Ioanna Rostropowicz, profestrix Instituti Historiae Universitatis Opoliensis, et Barbara Dowlasz, Universitatis Vindobonensis doctoranda et linguae Latinae magistra. In seminario praeparando doctrix Beata Gaj atque magistra Irena Kosiorowska, quae in Universitate Opoliensi docent, moderatrices adiuvant.

Argumentum generale seminarii erit De viri feminisque emimentissimis.

Więcej informacji: zaproszenie i szczegóły